Matt. 8 1-4 Cum autem descendisset de monte, secutae sunt eum turbae multae: et ecce leprosus veniens adorabat eum, dicens: »Domine, si vis, potes me mundare.« Et extendens Iesus manum, tetigit eum, dicens: »Volo. Mundare.« Et confestim mundata est lepra eius. Et ait illi Iesus: »Vide, nemini dixeris; sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod praecepit Moses, in testimonium illis.«
descendo di sum 3 går ned, stiger ned |
Marc. 1 40-45 Et venit ad eum leprosus deprecans eum, et genu flexo dixit ei: »Si vis, potes me mundare.« Iesus autem misertus eius extendit manum suam, et tangens eum ait illi: »Volo. Mundare.« Et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra, et mundatus est. Et comminatus est ei, statimque eiecit illum, et dicit ei: »Vide nemini dixeris, sed vade, ostende te principi sacerdotum, et offer pro emundatione tua, quae praecepit Moses in testimonium illis.« At ille egressus coepit praedicare et diffamare sermonem, ita ut iam non posset manifeste introire in civitatem, sed foris in desertis locis esset, et conveniebant ad eum undique.
deprecor 1 dep beder, bønfalder |
Luc. 5 12-16 Et factum est, cum esset in una civitatum, et ecce vir plenus lepra, et videns Iesum, et procidens in faciem rogavit eum dicens: »Domine, si vis, potes me mundare.« Et extendens manum tetigit eum dicens: »Volo. Mundare.« Et confestim lepra discessit ab illo. Et ipse praecepit illi, ut nemini diceret, sed »Vade, ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua, sicut praecepit Moses, in testimonium illis. Perambulabat autem magis sermo de illo, et conveniebant turbae multae ut audirent et curarentur ab infirmitatibus suis. Ipse autem secedebat in desertum et orabat.
procido cidi 3 falder forover |