Matt. - Et accedentes discipuli eius tulerunt corpus eius <i.e.: Iohannis Baptistae>, et sepelierunt illud; et venientes nuntiaverunt Iesu. Quod cum audisset Iesus, secessit inde in navicula in locum desertum seorsum; et cum audissent turbae, secutae sunt eum pedestres de civitatibus. Et exiens vidit turbam multam, et misertus est eis, et curavit languidos eorum. Vespere autem facto accesserunt ad eum discipuli eius dicentes: Desertus est locus, et hora iam praeteriit; dimitte turbas, ut euntes in castella emant sibi escas. Iesus autem dixit eis: Non habent necesse ire; date illis vos manducare. Responderunt ei: Non habemus hic nisi quinque panes et duo pisces. Qui ait eis: Afferte mihi illos huc. Et cum iussisset turbam discumbere super foenum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in caelum benedixit, et fregit et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et tulerunt reliquias, duodecim cophinos fragmentorum plenos. Manducantium autem fuit numerus quinque millia virorum, exceptis mulieribus et parvulis.
fero tuli latum ferre 3 bærer |
Marc. 6 30-44 Et convenientes Apostoli ad Iesum renuntiaverunt ei omnia, quae egerant et docuerant. Et ait illis: Venite seorsum in desertum locum et requiescite pusillum. Erant enim qui veniebant et rediebant multi, et nec spatium manducandi habebant. Et ascendentes in navem abierunt in desertum locum seorsum. Et viderunt eos abeuntes et cognoverunt multi, et pedestres de omnibus civitatibus concurrerunt illuc et praevenerunt eos. Et exiens vidit turbam multam Iesus, et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et coepit illos docere multa. Et cum iam hora multa fieret, accesserunt discipuli eius dicentes: Desertus est locus hic, et iam hora praeteriit; dimitte illos, ut euntes in proximas villas et vicos emant sibi cibos, quos manducent. Et respondens ait illis: Date illis vos manducare. Et dixerunt ei: Euntes emamus ducentis denariis panes, et dabimus illis manducare. Et dicit eis: Quot panes habetis? Ite et videte! Et cum cognovissent, dicunt: Quinque, et duos pisces. Et praecepit illis, ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride faenum. Et discubuerunt in partes per centenos et per quinquagenos. Et acceptis quinque panibus et duobus piscibus intuens in caelum benedixit et fregit panes et dedit discipulis suis, ut ponerent ante eos, et duos pisces divisit omnibus. Et manducaverunt omnes et saturati sunt. Et sustulerunt reliquias, fragmentorum duodecim cophinos plenos, et de piscibus. Erant autem qui manducaverunt, quinque millia virorum.
ego egi actum 3 handler, foretager mig |
Luc. 9 10-17 Et reversi Apostoli narraverunt illi quaecumque fecerunt; et assumptis illis secessit seorsum in locum desertum, qui est Bethsaidae. Quod cum cognovissent turbae, secutae sunt illum; et excepit eos, et loquebatur illis de regno Dei, et eos, qui cura indigebant, sanabat. Dies autem coeperat declinare. Et accedentes duodecim dixerunt illi: Dimitte turbas, ut euntes in castella villasque, quae circa sunt, divertant et inveniant escas, quia hic in loco deserto sumus. Ait autem ad illos: Vos date illis manducare. At illi dixerunt: Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces, nisi forte nos eamus et emamus in omnem hanc turbam escas. Erant autem fere viri quinque millia. Ait autem ad discipulos suos: Facite illos discumbere per convivia quinquagenos. Et ita fecerunt. Et discumbere fecerunt omnes. Acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus respexit in caelum, et benedixit illis; et fregit et distribuit discipis suis, ut ponerent ante turbas. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et sublatum est, quod superfuit illis, fragmentorum cophini duodecim.
revertor verti versum 3 halvdep vender tilbage |