Matt. 19 13-30 Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret, et oraret. Discipuli autem increpabant eos. Iesus vero ait eis: Sinite parvulos, et nolite eos prohibere ad me venire; talium est enim regnum caelorum. Et cum imposuisset eis manus, abiit inde. Et ecce unus accedens ait illi: Magister bone, quid boni faciam, ut habeam vitam aeternam? Qui dixit ei: Quid me interrogas de bono? Unus est bonus: Deus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata. Dicit illi: Quae? Iesus autem dixit: Non homicidium facies. Non adulterabis. Non facies furtum. Non falsum testimonium dices. Honora patrem tuum et matrem tuam, et diliges proximum tuum sicut te ipsum. Dicit illi adolescens: Omnia haec custodivi a iuventute mea; quid adhuc mihi deest? Ait illi Iesus: Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo; et veni, sequere me! Cum audisset autem adolescens verbum, abiit tristis; erat enim habens multas possessiones. Iesus autem dixit discipulis suis: Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regnum caelorum. Et iterum dico vobis: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum caelorum. Auditis autem his discipuli mirabantur valde dicentes: Quis ergo poterit salvus esse? Aspiciens autem Iesus dixit illis: Apud homines hoc impossibile est; apud Deum autem omnia possibilia sunt. Tunc respondens Petrus dixit ei: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te; quid ergo erit nobis? Iesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit filius hominis in sede maiestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israel. Et omnis, qui reliquerit domum vel fratres aut sorores aut patrem aut matrem aut uxorem aut filios aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit. Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.
offero obtuli oblatum 3 bringer i møde, viser |
Marc. 10 13-31 Et offerebant illi parvulos, ut tangeret illos. Discipuli autem comminabantur offerentibus. Quos cum videret Iesus, indigne tulit, et ait illis: Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos; talium enim est regnum Dei. Amen dico vobis: Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud. Et complexans eos et imponens manus super illos benedicebat eos. Et cum egressus esset in viam, procurrens quidam genu flexo ante eum rogabat eum dicens: Magister bone, quid faciam, ut vitam aeternam percipiam? Iesus autem dixit ei: Quid me dicis bonum? Nemo bonus nisi unus: Deus. Praecepta nosti: Ne adulteres ne occidas - Ne fureris - Ne falsum testimonium dixeris - Ne fraudem feceris - Honora patrem tuum et matrem. At ille respondens ait illi: Magister, haec omnia observavi a iuventute mea. Iesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei: Unum tibi deest; vade, quaecumque habes vende et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo; et veni, sequere me. Qui contristatus in verbo abiit moerens; erat enim habens possessiones multas. Et circumspiciens Iesus ait discipulis suis: Quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei introibunt! Discipuli autem obstupescebant in verbis eius. At Iesus rursus respondens ait illis: Filioli, quam difficile est confidentes in pecuniis in regnum Dei introire! Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei. Qui magis admirabantur dicentes ad semetipsos: Et quis potest salvus fieri? Et intuens illos Iesus ait: Apud homines impossibile est, sed non apud Deum; omnia enim possibilia sunt apud Deum. Et coepit ei Petrus dicere: Ecce, nos dimisimus omnia, et secuti sumus te. Respondens Iesus ait: Amen dico vobis: Nemo est, qui reliquerit domum aut fratres aut sorores aut patrem aut matrem aut filios aut agros propter me et propter Evangelium, qui non accipiat centies tantum, nunc in tempore hoc: domos et fratres et sorores et matres et filios et agros - cum persecutionibus, et in saeculo futuro vitam aeternam. Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.
comminor 1 dep truer |
Luc. 18 15-30 Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret. Quod cum viderent discipuli, increpabant illos. Iesus autem convocans illos dixit: Sinite pueros venire ad me, et nolite vetare eos. Talium est enim regnum Dei. Amen dico vobis: Quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud. Et interrogavit eum quidam princeps dicens: Magister bone, quid faciens vitam aeternam possidebo? Dixit autem ei Iesus: Quid me dicis bonum? Nemo bonus nisi solus Deus. Mandata nosti: Non occides - Non moechaberis - Non furtum facies - Non falsum testimonium dices - Honora patrem tuum et matrem. Qui ait: Haec omnia custodivi a iuventute mea. Quo audito Iesus ait ei: Adhuc unum tibi deest; omnia quaecumque habes vende et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo; et veni, sequere me. His ille auditis contristatus est, quia dives erat valde. Videns autem Iesus illum tristem factum dixit: Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt. Facilius est enim camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei. Et dixerunt qui audiebant: Et quis potest salvus fieri? Ait illis: Quae impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum. Ait autem Petrus: Ecce, nos dimisimus omnia, et secuti sumus te. Qui dixit eis: Amen dico vobis, nemo est, qui reliquit domum aut parentes aut fratres ant uxoreri aut filios propter regnum Dei, et non recipiat multo plura in hoc tempore et in saeculo venturo vitam aeternam.
affero attuli allatum 3 bringer hen til |